cerise

Chagall

Reiter

Receita do Dia

Lætaque vernantis

30 de ago. de 2008

Ver erat, et morbo Romæ languebat inerti
Orbilius: dira tacuerunt tela magistri,
Plagarumque sonus non jam veniebat ad aures,
Nec ferula assiduo cruciabat membra dolore.
5Arripui tempus: ridentia rura petivi
Immemor; a studio moti curisque soluti
Blanda fatigatam recrearunt gaudia mentem.
Nescio qua læta captum dulcedine pectus
Tædia jam ludi, jam tristia verba magistri
10Oblitum, campos late spectare juvabat
Lætaque vernantis miracula cernere terræ.
Nec ruris tantum puer otia vana petebam:
Majores parvo capiebam pectore sensus:
Nescio lymphatis quæ mens divinior alas
15Sensibus addebat: tacito spectacula visu
Attonitus contemplabar: pectusque calentis
Insinuabat amor ruris: ceu ferreus olim
Annulus, arcana quem vi Magnesia cautes
Attrahit, et cæcis tacitum sibi colligat hamis.

Hoc vero,

Hoc vero, quod nimirum exigit legitimam kalendarii restitutionem, iamdiu a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris et saepius tentatum est; verum absolvi et ad exitum perduci ad hoc usque tempus non potuit, quod rationes emendandi kalendarii, quae a coelestium motuum peritis proponebantur, propter magnas et fere inextricabiles difficultates, quas huiusmodi emendatio semper habuit, neque perennes erant, neque antiquos ecclesiasticos ritus incolumes (quod in primis hac in re curandum erat) servabant.
 

2009 ·cotteste2 by TNB